OMNIA SCRIPTA

I. AEMILIA PVELLA ROMANA

Godward

Vrbs Roma. septem arces. SPQR. Augustus Imperator. saeculum aureum. ave Caesar! salve princeps! lux aeterna. ver tepidum. circa meridiem. placida quies. sol in caelo lucet. ecce puella. nunc illa stat in peristylo. puella Romana est. nomen Aemilia. sedecim annos nata. cum familia sua vivit. Romae habitat. patricia domus. clara gens. nobilis familia. Aemilius pater. Cornelia mater. fratres sunt Marcus et Lucius. Aemilius est dominus. mane res agit in foro. quotidie officia servat. Cornelia est domina. hodie longe abest. villam Baianam administrat. cras illustres homines exspectat. fratres autem in schola sunt. Marcus est cum grammatico, Lucius cum rhetore. optime legunt et scribunt. grammaticus Marcum docet. Lucius rhetorem audit. litteras Latinas et Graecas discunt. apud Aemiliam interea… vae vae mecastorl! −clamat  Scribonia. avia nunc domum regit. iterum mulier servos ancillasque vocat. sed, ubi sunt servi ancillaeque? non procul sunt. diu in horto laborant. flores leniter carpunt. cito discedunt ex horto. mox atrium adeunt. statim in atrio stant. mulierem salutant. “salve, Scribonia!” dicunt. circumstant. tacent. vident. audiunt. oboediunt.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s