OMNIA SCRIPTA

II. SECESSVS INTRA MVROS

Godward_Nerissa

Aemilia in peristylo sedet. libenter iucunde mane in perystilum secedit. ver placet. sol iuvat. aurae delectant. at praesertim secessus delectat. gemmae quoque Aemiliam iuvant. nunc puella gemmas probat. ac simul de vita cogitat. parentes amant Aemiliam. amat Aemilia parentes. aeque fratres sororem diligunt. merito illa gaudet. sicut regina sedet. non scribit. nec legit. et vacat. tantummodo cogitat sub sole. perystilum enim magnopere delectat. quadratum est peristylum. elatae columnae circumstant et firmiter tecta fulciunt. aditus per portam in peristylum. porta est magna recta onicea superba. de pertica pendet tapete longum et violaceum. tangit  solum ample. opus tesselatum tegit humum. marmoreae sunt tesselae. plurimae albae. nigrae autem in margine. quam callide tesselas fabri collocant! pictores quoque  sunt artifices. muros curate pingunt. mehercle! in pictura deus. puer volat saevus. suaves alas Cupido gerit. sed non frustra arcum sagittasque portat. aliae sunt aureae, aliae plumbeae. heu! bene consciunt nympha Daphne atque deus Phoebus Apollo. nunc iam protinus ad rivum decurrunt. iam virgo laurus fit.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s