IV. SPECVLVM IN MANV

Godward_The_New_Perfume

Magnopere delectant Aemiliam flores. at tamen non flores spectabat virgo. ad speculum teneros oculos vertebat et faciem perspiciebant. interea laxa puella sedebat. pulvinar purpureum erat sub Aemilia. purpuram antiquitus e murice extrahunt Tyrii. sub pulvinar supraque sellam flava pellis. ab ultima Hyrcania procedebat. haec terra longissime circum mare Caspium iacet. illic vivunt tigres et leones et leopardi. modo per arenam currebant. modo rugiebant. nunc vero puella inmitis ab immiti bestia tangitur. nigrae maculae eminebant in flava pelle. supra pellem placide ac lente ac venuste puella recumbebat. sola sine cura ad mensam consistebat. mensa marmorea iuxta columnam stabat. tres pedes mensam fulciebant. in pedibus stabant leones. tria capita in marmore sculpta. leones ante virginem conspiciebant et fremebant et terrebant. sic sculptor vivos ducit de marmore vultus! tamen nihil videbat Aemilia, nihil audiebat, ne horrebat quidem cum leonibus. nullus strepitus. otia enim Venus amat. imaginem suam Aemilia adspiciebat. ipsa se ipsam spectabat. mens consciens, animus prudens. levis risus. simul meminerat. testis speculum.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s


A %d blogueros les gusta esto: