IX. SALVTATIO INTER IVVENES

Godward_The_Old_Old_Story

“Salve, Aemilia!” -dixit puer tremens. “salve, Sexte!”, respondit virgo blanda voce. “salutem plurimam, Aemilia mea!” –inquit Sextus. “ave atque vale, Sexte!”, refert Aemilia. et simul inter eos silentium diffunditur. uterque oculos in oculos fixit. tenere conspiciebantur. illi more antiquo salutabantur. at non basiabantur. non illa ab illo basiatur. neque is ab ea basiabatur. nondum Sextus Aemiliam amplectitur. silebat puer. sed tamen basium desiderat atque amplexum. attamen decenti urbanitate tetenderat manus ille ad pulchram virginem. haec similiter manus ad illum tetendit, sed paene tanguntur suaves manus a puero puellaque. caput autem paulo inflexit. postea nimirum pulchritudinem virginalem verbis laudavit. interim ipsa tacita permansit. blanda tunc politaque verba ex illo audiverat. tandem ipse silevit. lente caput extulit. puellam iam suspiciebat. etiam puella eum despexit. oculos fixit in iuvenem. brevi tempore iuvenes conspiciuntur. decentes visus in decentibus oculis. ingenui conspectus vera eloquuntur. sic puella a puero salutatur. sic puer a puella salutatur. sic olim decentes salutabantur iuvenes Romani.