OMNIA SCRIPTA

VII. AEMILIA PVLCHERRIMA PVELLA

Godward_Autumn

Sicut dea puella despiciebat. color roseus in nitido vigebat ore. at non ut dea nuda puella. summa gracilitate novam stolam vestiebat. longa caerulea fluens pulcherrima stola. sole puro serenissimum caelum ac placidum aequor vestis memorat. sinus ample ad candidos pedes profluunt et tamquam per undas caeruleas effunduntur. nymphae tali veste in speluncis sub aqua teguntur. velum autem violaceum circumdat vestem in gremio. stola subnectitur cingulo flavo atque in nodum cingulus colligitur. praestanti corpore gloriatur Aemilia. laevum crus in dextro crure requiescit. pes laevus sublimis, dexter supra scamnum. candidi pedes a tenuibus sandaliis teguntur. gemmis  quoque pedes decorantur. fulgore pedes enitent, sed fulget praesertim candida virgo. otiosa in speculo se ipsam spectabat. ellucebat mulier forma. subridebat. iterum risus leves. iterum cogitat. comae comptae sunt. formonsa videtur. suaves odores per auras diffunduntur. gaudet dubitat attendit. anxia ad conventum sperat. diem natalem celebrat. puerum exspectat. illa forsitan amat. haud dubie amatur.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s