VIII. CONVENTVS AD FENESTRAM

Godward_John_William_He_Loves_Me_He_Loves_Me_Not (1)

Lucet. iuvenis sane elegans ad limina advenerat. iamdiu puer ad fenestram steterat. stellae sunt testes et matutina pruina. sub alta vite erat fenestra. ibi patiens ille constituerat. post longum tempus voce exigua clamaverat. Aemilia! Aemilia! nec virgo respondit intro. iam diu puer exspectabat. mora semper amantes incitat. interim adstabat impatiens ille, sed extra domum attentus mansit. subito ecce rutilans Aemilia. atrium adiit. hodie vestem gerit croceam. crocum enim silvestrem vestis simulat. iam auras tunica fluenti accipit. illa silentio ambulabat et magna praestantia procedebat. vix audiebantur vestigia. sensus omnia involvunt. haec capite inflexa risum tenebat. sandaliae leviter humum calcabant. per atrium progrediebatur puella. illa vero ut dea incedebat opere tesselato. ut rutilat virgo inter tesselas! fulgida vestis ad auras fluctuat. virginei crines rore madidae auro gemmaque premuntur. tenuiter aurae odorantur. dulces odores per aulam diffunduntur. ambrosiam vere comae spiraverunt. aer iam divinitus olet. puer tremuit. oculos clausit. suspirabat. celeriter cor latet. ecce Aemilia! pulcherrima tandem pervenit puella!

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s


A %d blogueros les gusta esto: