OMNIA SCRIPTA

XII. ROSA AD DIEM NATALEM

Godward_Yes_or_No

 

Sextus autem pulchrum donum in gremio abdidit. florem parvum attulerat ad conventum. primo rore flosculum ille carpserat in horto. flosculus nominatur flos parvus. itaque flores parvi nominantur flosculi. sine dubio tener flos optimum in amore donum. quidam Sextum displicent gemmae aurumve. facinus enim auro emitur, pudor almus venditur auro, itemque patria, parens, leges, pietasque fidesque. omne nefas auro fulvo tegitur, fas proditur pretioso auro. flores tamen natura munifica copiose praebet. Venus regit naturam. en flosculus fulva rosa! nec candida nec rubra. subito ille hanc e gremio extraxit. statim ad eam tetendit. ille suaviter digitis rosam tenet. digiti delicati ab acutis spinis tanguntur. non dolet. in candidis manibus melius splendet rosa. Idibus Martiis Aemilia diem natalem celebrat. novam stolam flammeo colore vestit. sedecim annos nunc iam nata. ob hanc causam puer ad fenestram stat. foris manet. nullus aditus. nullum convivium sub vespere. nullae facetiae cum amicis. nulli tibicines in triclinio. nec ullae divites epulae. ne limen quidem a Sexto calcatur. sed satis est ad fenestram manere.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s