OMNIA SCRIPTA

XIII. SEXTVS AMOREM DECLARAT

Godward_Innocent_Amusements

Tunc puer animo audaci dixit: “Aemilia, mea vita, felicem diem natalem tibi dico. abhinc sedecim annos nova stella in caelo refulsit. Aemilia nata erat. sed ei mihi! simul labores gignebantur. equidem Cupidines amorem saetis ferunt. aliae aureae, aliae plumbeae. olim Amor Apollinem transfigit aurea sagitta. Daphne autem plumbeam sagittam tulit. nunc fabula viget. Venus a Cyterea insula huc pervenit. Venus Cyprum deseruit et in te ruit. serva Briseis niveo colore Achillem prius moverat. ita quondam Catullus Lesbiam amaverat. ita Cynthia hodie a Propertio amatur. itemque Tibulus Deliam Ovidiusque Corinnam. amore tuo captus sum in theatro. ad frontem errabant sparsi capilli… deliciae meae! fateor: ab imo pectore te amo. quare? tu es candida, longa, recta. omnes Veneres te colunt. in capite tuo Venus. in facie tua quoque Venus est. et in tenui corpore et in cervice rosea et in cereis bracchiis. Aemilia, tu es pulcherrima. iuvat igitur perire eximia  forma tua. en fulvum flosculum! amorem meum significat.” sic fatur. tandem silevit puer. umor in genas furtim labitur. Aemilia duobus digitis rosam fert. Sextum adspiciebat. paululum ridebat.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s