XIV. GEMMAE OPTIMVM DONVM

Godward_Waiting_for_an_Answer

Et tunc demum sic fatur puella: “ave Sexte!, salve amice! gratias tibi ago. salutem plurimam tibi dico. o deliciae meae! magna voluntas in animo tuo. at tu nescius es amare puellam. bonum donum flosculus, sed gemmae optimum donum. Venus, dea saeva, precipue gemmas adamat”. talia verba rettulit. scilicet bene poetas doctos Aemilia novit. nam Catullum, Horatium, Tibulum, Ovidium, Propertium et vates Aeonios legerat. etiam nunc parietes resonant his teneris verbis. igitur ab amatoriis artibus non facile virgo capitur. illa libenter amorem fugit. semper gratis verbis loquebatur. dulcia verba e suis labris effluebant. attentus autem Sextus manebat atque de ore diu pependerat. rubra blandaque labra intente mirabatur. prope puellam amatam iam cor magna vi sanguinem pulsat. visus semper amorem patefaciunt. “sentio, Sexte!, ―dixit Aemilia. Cupidinem et sagittas vito”. tunc puella candidis digitis folias evellere cupit. “te amo. non te amo. me amas. non me amas. basia tibi do. vel non do. basium mihi das. vel non das. at ecastor! rationem perdidi! Sexte, ignosce, mihi, quaeso! diu permanere non possum. tempus fugit celeriter inter blanditias. vale, Sexte, vale!”

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s


A %d blogueros les gusta esto: