LXIV. FINIS SERMONVM

Godward_La_Pensierosa_1913

 

Talia Ovidio locuto, omnes convivae plauserunt praeter Imperatorem Augustum et Maecenatem sibi carissimum amicum. qui autem de bello cum Germanis loquebantur. Caesar Augustus, qui sermonem proferebat, iuxta Terentiam, uxorem Maecenatis recumbebat. ambo colloquebantur. Germaniam ille liberam imperio populi Romani proximis annis subicere exoptabat. Maecenas, atavis editus regibus, non ultra Rhenum amnem ei explicere imperium suadebat. in opposito lecto Marcus Vilnius Agrippa, docti poetae consilia audiens, exclamavit: “quam scurrilis hic Ovidius! pulchra sed obscena verba nuper tibi dicta. cave, Ovidi, ne eas exul in Pontum!” omnes risu assentiebant, sed eloqui verebantur coram Caesare de arte amandi. non multum antea Caesare leges de maritandis ordinibus ad senatum latae erant causa castitatis. multa emendaverant senatores, et etiam nunc princeps senatus, qui Terentiam tenere spectat, queritur de mollibus legibus Iuliis. tunc Maecenas sic fatur: “amorem relinquamus et nunc ad maiora revertamur. annus saecularis celebrandus populo Romano est post centum et decem annos. Horatius carmen saeculare scripsit.” chorus intrat.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s


A %d blogueros les gusta esto: