XL. VENVS IN VINIS

Godward_Venus_at_the_Bath

“…Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem, clamavit Cornelia illum notissimum Vergilianum versum finiens. doctus poeta Vergilius, abhinc aliquos annos per amplum Elysium missus,  laeta arva tenet. ab heroum animis divinus poeta salutandus. salve, Vergili, solacium animis nostris in agris nimis laetis!”. “vae vae nobis vita defunctis! ―prosequitur Ovidius― sed nunc melius erit convivio frui. cum Veneris puero non male, Bache, facis. tamen turpis est mulier iacens multo madefacta Lyaeo nec tutum somnis succumbere posita mensa. per somnos enim multa pudenda fieri solent. mensis positis, petunt convivae non solum vina, sed etiam amorem. vina bibulas Cupidinis alas spargunt, velociter pennas udas excutientis. equidem vina parant animos faciuntque eos caloribus aptos. cura fugit diluiturque multo mero. tunc veniunt risus, tum abeunt dolor et curae rugaque frontis, tunc simplicitas, rarissima aevo nostro, mentes aperit. in convivio saepe puellae iuvenum animos rapuerunt. Venus in vinis ignis in igne fuit. sed iudicio formae noxque merumque nocent. nocte latent mendae vitiaque. illa hora formosam quamlibet facit.”

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s


A %d blogueros les gusta esto: