OMNIA SCRIPTA

XLII. VENVS MARTEM AMAT

godward_jw_athenais_1908

“Vix lacrimas Venus continens, non vultus texit suos. nec manus partibus obscenis opponunt amans amicaque. dei deaeque spectaculo  riserunt. sic nunc omnis pudor deis abest. antea tegebant amorem, nunc liberius faciunt. sic finis fabulae. tamen in Romanis conviviis nec dei nec deae ad nos visuri aderunt. cavete, feminae notissimae, ne noceant vestris capitibus vina! vos estis dominae. non nisi vobis saepe leves blanditias tenui vino in mensa perscribuntur. oculi vestri aliquando spectabuntur oculis ignem fatentibus. vos, dominae, poculum labellis tangite! et celeriter puer acer rapiet poculum labellis dominae tactum. nonne certas vos viri faciunt, matronae Romanae? et statim eadem parte puer bibet. impressis ad poculum labellis, cibi digitis petendi eque domina manus tangenda. “noli me tangere!” ―quaedam forsitan dicat”. sed vultus maiorem vocem habet. igitur vincit pudorem amor. aptior est mensa sed aptius merum dulci ioco. tunc decet canere mollibusque bracchiis saltare. ebrietas vera nocet, sed ficta iuvat. mensis remotis, convivae discedunt. leviter latus digiti tangunt et pede tangitur pes.”

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s