OMNIA SCRIPTA

XV. MARCVS CVM GRAMMATICO

Godward__At_the_Garden_Shrine_Pompeii

Marcus interea cum grammatico in media Vrbe, Lucius cum rhetore. alter scribit, alter recitat. Marcus summa elegantia descripserat pulchram atque inmitem Neeram: “Neera est candidior niveo ligustro, floridior pratis, procerior longa ulmo, splendidior vitro. purius marmore Pario splendet. lascivior tenero haedo, levior conchis detritis, gratior solibus hibernis et umbra aestiva, nobilior pomis, conspectior alta platano, lucidior glacie, dulcior uva matura, mollior cygno et lacte coacto, et formosior riguo horto. tener risus umbras ab Erebo revocat. at tamen illa saevior indomitis iuvencis, durior annosa quercu, fallacior undis, lentior salice et vitibus albis, inmobilior scopulis, violentior amne, superbior laudato pavone, acrior igni, asperior tribulis, truculentior feta ursa, surdior aequoribus, inmitior hydro calcato, et praecipue, vae puella! fugacior aura volucri. multum iuvat ornato capillo procedere et tenues sinus veste Coa movere, aut crines perfundere murra Orontea. pulchrum corpus vix tegit serica vestis. ad imos pedes vestis defluxit.” “macte virtute, Marce!” ―grammaticus inquit. tua dulcia verba laudare decet. summus labor poeta esse.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s