XXIII. CORNELIA MATRONA ROMANA

Fayum-39
“Heu vos, pueri puellaeque, exaudite mea verba! aures adhibite! matrona Romana ego sum. a nobili gente Romana procedo. Cornelia nomen. Cornelia gens. quondam domus nostra multis titulis excelluit. initio Latium patres occupaverunt et postea optimae gentes floruerunt. tantae molis erat Romanam condere gentem. pater Cornelius a clarissima gente Cornelia venit ac mater Scribonia ab illustribus Libonibus. praeterea Cornelii fuerunt Scipiades. Lucius Scipio Barbatus fortis vir sapiensque. forma et virtus clarissimae. consol, censor et aidilis fuit apud nos. clarissimi etiam fuerunt gemini Scipiadae, duo fulmina belli. ipsi Lybiam Poenosque vicerunt. at non solum gens Cornelia gloriam attulit, sed etiam mater Scribonia gloriam auxit. nam ipse Caesar Augustus eam uxorem primam duxerat. gens Iulia a Iulo genita. Venus Anchisesque Aeneam genuerant. Caius Iulius Caesar rebus gestis hanc gentem maxime honoravit. at tamen divum Caesarem vicit regina forma eximia, nomine Cleopatra. imperator liberalitate munificentiaque populum Romanum subiecerat. sed tamen ―o tempora o mores! populus victor mulieri victrici cervicem inflexit.
Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s


A %d blogueros les gusta esto: