OMNIA SCRIPTA

XXIV. SVB AETATE NOSTRA

Alma_Tadema_Sir_Lawrence_From_An_Absent_One

Ast ego, Cornelia, univira sum. multis virtutibus alias feminas praecedo. mea aetas sine crimine est. coniugium servo ut optima uxor et domum ut optima domina curo. quotidie res familiares curare oportet. castam Lucretiam exemplum optimum laudo. tres liberos genui, Aemiliam, Marcum Luciumque. sic generosos honores trium liberorum merui. igitur multum iuvat dignam vestem gerere. liberos diligo toto corde meo. etiamque maritus mihi placet. Lucius Aemilius Paullus uxorem me duxit. vir maxima nobilitate, bonus, sapiens, fortis. aidilis et consul multa virtute et multo honore fuit. tandem censuram pervenit. olim nostri patres Romam conditam augebant. itaque multae gentes populique dediti in provincias Romanas venerant. nunc imperant Romani terra marique, nunc orbem regunt Aeneadae ab Oriente ad Occidentem. sic pater Anchises in campis laetis enuntiaverat: “alii excudent mollius spirantia aera, alii melius vivos ducent de marmore vultus, alii orabunt causas melius caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent. tu, regere imperio populos, Romane memento!”. hac aetate Caesar Augustus annum saeculare celebrare cupit.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s