XXVI. COMITATVS BAIAS ADVENIT

Godward_An_Offering_to_Venus

Comitantibus nobilissimis viris, ipse Caesar Augustus Baias ad magni ponderis conventum convenit. annum saeculare, maximum Romae fastumpost centum et decem annos, celebrare vult amoris patriae causa. “convivae nobis erunt ―Cornelia dicebat magna voce― non solum Augustus Caesar et Livia, uxor Augusti, sed etiam Agrippa, Maecenas, Pollio, Propertius, Ovidius, Horatius et Aemilius, maritus mihi.” stantibus viris ad limen, Cornelia iubet servos fores pandere: “fores pandite, servi, clarissimis viris feminisque ac Augusto, nostro principi! trabes cito tollite! valvas solidi roboris in Vesubio monte caesi convertite! et vos, carae ancillae, canistra plena florum sine mora adferte! lilia, rosas, papavera, violasque ad Augusti Imperatoris pedes proicite! et vos, servorum ancillarumque nati nataeque, blandos risus omnibus convivis offerte! bene agite… et magna praemia post conventum vobis promitto”. iam foribus apertis, primi comites equo ineunt ad aulam et sub veterrimam ingentemque laurum consistunt. inito vere, omnibus placet grata umbra lauri. ingenti lauro laudato, de equis descendunt equites.

.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s


A %d blogueros les gusta esto: