XXX. CAESAR OMNES SALVTAT

Alma_Tadema_A_Favourite_Custom

Auditis a servis Augusti verbis, Livia ad eos loquitur: “bonum consilium vobis dabo, pubes magnae audaciae in bene dicendo. tollite et legite Quinti Horatii Flacci carmina. eximii vatis nobiscum recumbentis carmina vobis brevi tempore legenda sunt. ite, ite primum in bibliothecam villae! cito Horatii carmina quaerite! librum tertium carminum evolvite et memoriae vestrae labor sit! postea circiter hora octava hic iterum adeste! Horatii doctos versus coram nobis canetis. Horatius nos verbis pulcherrimis laetabit per ora vestra. rogo vos et vos iubeo ea consilia capere. intellexistisne?”  servi ancillaeque tacentes cum ordine exeunt ad iussa facienda. his verbis a Livia dictis, ex ore Augusti haec verba exeunt: “o gratias tibi do, mea carissima uxor reginaque, Liviae! meministine huius carminis pulcherrimi de fonte Bandusiae ab Horatio scripti? hoc carmen penitus corde meo impressum. vero fons Bandusiae, Horatio dicente, futurus est nobillimus fontium. sed, heu, Quinte, vates Romanorum, tu ipse coram nobis versus elaturos fontem Bandusiam ad astra velisne recitare? “recitabo” ―Horatius ait. silentium ergo omnes convivas rogo. favete linguis!

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s


A %d blogueros les gusta esto: