PVELLA GEMMAS PROBAT

478D5s_N07984-175

Navigant quidam

et labores peregrinationis longissimae

una mercede perpetiuntur

cognoscendi aliquid abditum remotumque

Godward_The_Jewel_Casket

Methodos  ad lingvam latinam  discendam

PVELLA  GEMMAS  PROBAT

ad aetatem Caesaris Avgvsti celebratvri

pietatis cavsa annvm saecvlarem Iove teste

ROBERTVS TENER SCRIPSIT


I.  AEMILIA PVELLA ROMANA

Vrbs Roma. septem arces. SPQR. Augustus Imperator. saeculum aureum. ave Caesar! salve princeps! lux aeterna. ver tepidum. circa meridiem. placida quies. ecce puella! sol in caelo lucet. nunc sedet in peristylo. puella Romana est. nomen Aemilia. sedecim annos nata. cum familia vivit. Romae habitat. patricia domus. clara gens. nobilis familia. Aemilius pater. Cornelia mater. Marcus et Lucius sunt fratres. Aemilius est dominus. Cornelia est domina. ille mane res agit in foro. quotidie officia servat.  illa hodie longe abest. villam Baianam administrat. illic homines illustres exspectat. Marcus et Lucius sunt liberi. illi autem in schola sunt. Marcus est cum grammatico, Lucius cum rhetore. optime legunt et scribunt. grammaticus Marcum docet. Lucius rhetorem audit. non sine labore litteras Latinas et Graecas discunt. apud Aemiliam interea… vae vae mecastor! clamat Scribonia. illa est mulier aetate provecta. magna voce servos ancillasque vocat. sed, ubi sunt servi ancillaeque? non procul sunt. iam in horto laborant. ancillae flores carpunt. servi  alios cepullasque colunt. sed celeriter ex horto discedunt. mox atrium veniunt. statim in atrio stant. Scribonia sedet. mulierem salutant. “salve, Scribonia!” dicunt. circumstant. tacent. vident. audiunt. oboediunt.

II.  SECESSVS INTRA MVROS

Aemilia prima luce dormit. secunda hora e lecto surgit. ad meriediem in peristylo sedet. sol iuvat. aurae delectant. ver placet. at praesertim secessus delectat. gemmae quoque Aemiliam iuvant. nunc puella gemmas probat. ac simul de vita cogitat sub sole. parentes amant Aemiliam. amat Aemilia parentes. aeque fratres sororem diligunt. merito illa gaudet. sicut regina sedet. non scribit. non legit. vacat. multum perystilum delectat. quadratum est peristylum. elatae columnae circumstant et firmiter tecta fulciunt. aditus per portam in peristylum. porta est magna recta onicea superba. de pertica pendet tapete longum et violaceum. opus tesselatum tegit humum. marmoreae sunt tesselae. plurimae albae. nigrae autem in margine. fabri callide tesselas collocant. pictores quoque  sunt artifices. muros curate pingunt. mehercle! in pictura deus. puer volat saevus. suaves alas Cupido gerit. sed non frustra arcum sagittasque portat. aliae sunt aureae, aliae plumbeae. heu! bene consciunt nympha Daphne atque deus Phoebus Apollo. Apollo Daphnem furens amat. Apollo currit, sed Daphne fugit. pulcrhitudinem fuga auget. patrem Peneum rogat. tum rivus Peneus adest. statim virgo laurus fit.

III.  LVX IN PERISTYLO

Servi ancillaeque diligenter sacrum parant. Scribonia imperat. alii igitur agnum ferunt, aliae serta texunt. Aemilia autem otiosa in peristylo. iam sol maxime sub meridiem lucet. etiamnunc lux columnas illuminat. columnae lucem ad persystilum reddunt nitidae. lux spatium implet. lux vitam praestat. lux naturam alit. fulgent marmoreae columnae. magna ex parte pictae. non solum candidae, sed etiam purpureae sunt. paululum caeruleae in capite. ubique perystilum splendet. tecta vero gratam praebent umbram. tecta tegunt tegulae. aliquando aquas in perystilum vertunt. sed hodie non pluit. aer purus ac tenuis. ita sublimes in aere passeres. pro puella passer considit. suaviter ad puellam pipiabat. hortus felix intra perystilum. virides enim plantae in horto crescunt. palma flores adumbrat et sub luce hyacinthus. heu! inter flores papiliones volitant multicolores. iam pulchris in papaveribus sistunt. inminent purpurea papavera. capita iam decidunt. flores albi sive rosei sive rubri miscent colores. vincit lux rosea. nam lucem genae roseam dispergunt. aer tum tepidus, densus, silens, consciens. o pulchrum diem!

IV.  SPECVLVM IN MANV

Magnopere delectant Aemiliam flores. at tamen non flores spectabat virgo. ad speculum teneros oculos vertebat et faciem perspiciebant. interea laxa puella sedebat. pulvinar purpureum erat sub Aemilia. purpuram antiquitus e murice extrahunt Tyrii. sub pulvinari supraque sellam flava pellis. ab ultima Hyrcania procedebat. haec terra longissime circum mare Caspium iacet. illic vivunt tigres et leones et leopardi. modo per arenam currebant. modo rugiebant. nunc vero puella inmitis ab immiti bestia tangitur. nigrae maculae eminebant in flava pelle. supra pellem placide ac lente ac venuste puella recumbebat. sola sine cura ad mensam consistebat. mensa marmorea iuxta columnam stabat. tres pedes mensam fulciebant. in pedibus stabant leones. tria capita in marmore sculpta. leones ante virginem conspiciebant et fremebant et terrebant. sic sculptor vivos ducit de marmore vultus! tamen nihil videbat Aemilia, nihil audiebat, ne horrebat quidem cum leonibus. nullus strepitus. otia enim Venus amat. imaginem suam Aemilia adspiciebat. ipsa se ipsam spectabat. mens consciens, animus prudens. levis risus. simul meminerat. testis speculum.

V.  GEMMAE  SVPRA  MENSAM

Ecce arca lignea supra mensam marmoream. magna cura servabantur ornamenta ab Aemilia: armilla, inaures et monile. nunc gemmae in arca aperta fulgebant. quiete a puella ornamenta perspiciebantur. non festinabat, sed in delectatione morabatur. plurimae gemmae e longinquo Oriente Romam ferebantur. etiam ex Hispania educebantur copiose aurum et argentum. saepe micat aurum sub aquas. illic magno labore metalla exercentur. laborant servi sine laxamento. itaque Hispanum aurum feminas Romanas exornat. scilicet cum ornamentis omnes feminae Romanae gaudent. amor haud dubie a gemmis augetur. gemmae quidem amorem probant. per gemmas etiam amores firmantur. pro gemmis quoque  bella in remotis regionibus geruntur. sed non gemmis neque purpura neque auro venalis amor. sic cogitabat formonsa puella. simul gemmas probabat. interea armilla supra mensam iacebat. gemmae variae in armilla lucebant. mirifice puella a serpenti inspiciebatur. sicut viva sinuosa sibilabat. fulgent gemmae in auro, sed praesertim puella inter gemmas enitet. non aliter crebris micat ignibus aether.

VI.  ARMILLA ET MONILE ET INAVRES

Hoc tempore a puella gemmae probabantur. margaritis, smaragdis, opalis seu beryllis feminae Romanae exornabantur. magna audacia margaritae sub mari Rubro a viris legebantur et longius smaragdi ab Indis inveniebantur. opali et berylli ex Arabia felici ad nos longo itinere ferebantur. sic magno pretio gemmas Romani viri a gemmariis emere possunt. sic gemmae ad mulieres per dona perveniunt. sic nunc Aemilia inaures probat. iam inauris de aure pendebat. geminum autem inaurem puella sustinebat dextra. non pendet de collo monile. nudum collum, bracchia nuda, nudus pes. digiti nondum ab anulis circumdantur. necdum etiam ab armilla candidi teretesque lacerti exornantur. sed iam diu serpens anxie innuptam puellam spectabat. suspirabat in lacerto. quam lubrice sibilabat! lasciva exsultabat in ore lingua bisulca. attamen laeta virgo sine cura aeneum politumque speculum sinistra sustinet. imagines incisae a tergo. en deus amat deam! Mars Venerem amat. ardet ipse Mars in amore. ipsa Venus exuit vestem. decentes Gratiae vina coronant. non modo homines, sed etiam numina patiuntur amore. o fortunatas arbores! o saxa beata!

VII. AEMILIA PVLCHERRIMA PVELLA

Sicut dea puella despiciebat. color roseus in nitido vigebat ore. at non ut dea nuda puella. summa gracilitate novam stolam vestiebat. longa caerulea fluens pulcherrima stola. sole puro serenissimum caelum ac placidum aequor vestis memorat. sinus ample ad candidos pedes profluunt et tamquam per undas caeruleas effunduntur. nymphae tali veste in speluncis sub aqua teguntur. velum autem violaceum circumdat vestem in gremio. stola subnectitur cingulo flavo atque in nodum cingulus colligitur. praestanti corpore gloriatur Aemilia. laevum crus in dextro crure requiescit. pes laevus sublimis, dexter supra scamnum. candidi pedes a tenuibus sandaliis teguntur. gemmis quoque  pedes decorantur. fulgore pedes enitent, sed fulget praesertim candida virgo. otiosa in speculo se ipsam spectabat. ellucebat mulier forma. subridebat. iterum risus leves. iterum cogitat. comae comptae sunt. formonsa videtur. suaves odores per auras diffunduntur. gaudet dubitat attendit. anxia ad conventum sperat. diem natalem celebrat. puerum exspectat. illa forsitan amat. haud dubie amatur.

VIII.  CONVENTVS AD FENESTRAM

Lucet. iuvenis sane elegans ad limina advenerat. iamdiu puer ad fenestram steterat. stellae sunt testes et matutina pruina. sub alta vite erat fenestra. ibi patiens ille constituerat. post longum tempus  voce exigua clamaverat. Aemilia! Aemilia! nec virgo respondit intro. iam diu puer exspectabat. mora semper amantes incitat. interim adstabat impatiens ille, sed extra domum attentus mansit. subito ecce rutilans Aemilia. atrium adiit. hodie vestem gerit croceam. crocum enim silvestrem vestis simulat. iam auras tunica fluenti accipit. illa silentio ambulabat et magna praestantia procedebat. vix audiebantur vestigia. sensus omnia involvunt. haec capite inflexa risum tenebat. sandaliae leviter humum calcabant. per atrium progrediebatur puella. illa vero ut dea incedebat opere tesselato. ut rutilat virgo inter tesselas! fulgida vestis ad auras fluctuat. virginei crines rore madidae auro gemmaque premuntur. tenuiter aurae odorantur. dulces odores per aulam diffunduntur. ambrosiam vere comae spiraverunt. aer iam divinitus olet. puer tremuit. oculos clausit. suspirabat. celeriter cor latet. ecce Aemilia! pulcherrima tandem pervenit puella!

IX.  SALVTATIO INTER IVVENES

“Salve, Aemilia!” dixit puer tremens. “salve, Sexte!”, respondit virgo blanda voce. “salutem plurimam, Aemilia mea!” inquit Sextus. “ave atque vale, Sexte!”, refert Aemilia.  et simul inter eos silentium diffunditur. uterque oculos in oculos fixit. tenere conspiciebantur. illi more antiquo salutabantur. at non basiabantur. non illa ab illo basiatur. neque is ab ea basiabatur. nondum Sextus Aemiliam amplectitur. silebat puer. sed tamen basium desiderat atque amplexum. attamen decenti urbanitate tetenderat manus ille ad pulchram virginem. haec similiter manus ad illum tetendit, sed paene tanguntur suaves manus a puero puellaque. hic autem caput statim inflectit. postea nimirum pulchritudinem virginalem verbis laudavit. interim ipsa tacita permansit. blanda tunc politaque verba ex illo audiverat. tandem ipse silevit. lente caput extulit. puellam iam suspiciebat. etiam puella eum despexit. oculos fixit in iuvenem. brevi tempore iuvenes conspiciuntur. decentes visus in decentibus oculis. ingenui conspectus vera eloquuntur. sic puella a puero salutatur. sic puer a puella salutatur. sic olim decentes salutabantur iuvenes Romani.

X.  PVER ADSTAT PVELLA SEDET

Post salutationem puer puellaque colloquuntur. primum absunt verba. ille adstabat ad fenestram crure flexa. illa in fenestra supra pellem adsidebat. leviter uterque subridebat. summa elegantia inter iuvenes patricios. cubitum ille in fenestra posuerat et mentum a manu tenebatur. sic melius illam adspiciebat. risu puer puellam adspexit. sine pudore e roseis labris ad nigros oculos dulce osculum mandat. sicut fulmina lumina lucent. dulcia mella una cum luce exhalabant. tunc ille pauca verba pronuntiavit: “Aemilia, tu vero felix. laetus sum tecum esse et pulchram faciem tuam intueri” pulchris verbis puella a puero laudabatur. sua facies omnino risus erat. certe Venus animos risu movet. habet nigros Aemilia capillos. nigri capilli ab eo adorabantur. habet Aemilia candidos lacertos. candidi lacerti ab illo spectabantur. habet haec teretes digitos exiguumque pedem. at non solum teretes digiti suspiciebantur, sed etiam exiguus pes celebrabatur. omnibus laudibus illam adloquebatur. parumper illa rubuit. nam casto pudore genae effloruerant. rubor tamen femineam pulchritudinem multum auxit.

XI. AMOR OMNIA VINCIT

Puer amat puellam. iamdudum is ardet ea virgine. penitus flagrat incenso amore. sed ea etiamnum dubitat. nondum illa certa in amore. necdum etiam rationem perdidit. interim ille spectat. magnas spes de puella habebat. itaque laetus est felici conventu. ille enimvero Ovidiana consilia de amore novit: “non tenues delabitur puella per auras. obdura, puer, obdura”. abhinc aliquos dies Sextus litteras ad puellam scripserat. dies natalis ab ea celebrabatur. igitur albente caelo verba incensa fidelem per servum transmiserat. virgo sincere in eis laudabatur. tamen puella non responderat. “tantum litteras illa admisit”, servus rettulerat, “atque mox paululum risit”. postea puer hortum adierat et fulvam rosam ex horto carpserat. domo exierat et anxius erraverat per vias. vulnus enim alit venis et caeco carpitur igni. suum iecur fervet et difficili bile tumet. lenti ignes eum macerant et penitus uritur. amor et melle et felle est fecundissimus. “non medicabilis herbis amor”, Ovidius scripserat. nihilominus miles in arma Sextus venerat. Roma et Amor similes in litteris. longe Pudor! audentem Forsque Venusque iuvat!

XII.  ROSA AD DIEM NATALEM

Sextus autem pulchrum donum in gremio abdidit. florem parvum attulerat ad conventum. primo rore flosculum ille carpserat in horto. flosculus nominatur flos parvus. itaque flores parvi nominantur flosculi. sine dubio tener flos optimum in amore donum. Sextum displicent gemmae aurumve. facinus enim auro emitur, pudor almus venditur auro, itemque patria, parens, leges, pietasque fidesque. omne nefas auro fulvo tegitur, fas proditur pretioso auro. flores tamen natura munifica copiose praebet. Venus regit naturam. en flosculus fulva rosa! nec candida nec rubra. subito ille hanc e gremio extraxit. statim ad eam tetendit. ille suaviter digitis rosam tenet. digiti delicati ab acutis spinis tanguntur. non dolet. in candidis manibus melius splendet rosa. Idibus Martiis Aemilia diem natalem celebrat. novam stolam flammeo colore vestit. sedecim annos nunc iam nata. ob hanc causam puer ad fenestram stat. foris manet. nullus aditus. nullum convivium sub vespere. nullae facetiae cum amicis. nulli tibicines in triclinio. nec ullae divites epulae. ne limen quidem a Sexto calcatur. sed satis est ad fenestram manere.

XIII.  SEXTVS AMOREM DECLARAT

Tunc puer animo audaci dixit: “Aemilia, mea vita, felicem diem natalem tibi dico. abhinc sedecim annos nova stella in caelo refulsit. Aemilia nata erat. sed ei mihi! simul labores gignebantur. equidem Cupidines amorem saetis ferunt. aliae aureae, aliae plumbeae. olim Amor Apollinem transfigit aurea sagitta. Daphne autem plumbeam sagittam tulit. nunc fabula viget. Venus a Cyterea insula huc pervenit. Venus Cyprum deseruit et in te ruit. serva Briseis niveo colore Achillem prius moverat. ita quondam Catullus Lesbiam amaverat. ita Cynthia hodie a Propertio amatur. itemque Tibulus Deliam Ovidiusque Corinnam. amore tuo captus sum in theatro. ad frontem errabant sparsi capilli… deliciae meae! fateor: ab imo pectore te amo. quare? tu es candida, longa, recta. omnes Veneres te colunt. in capite tuo Venus. in facie tua quoque Venus est. et in tenui corpore et in cervice rosea et in cereis bracchiis. Aemilia, tu es pulcherrima. iuvat igitur perire eximia  forma tua. en fulvum flosculum habes! amorem meum significat.” sic fatur. tandem silevit puer. umor in genas furtim labitur. Aemilia duobus digitis rosam fert. Sextum adspiciebat. paululum ridebat.

XIV.  GEMMAE OPTIMVM DONVM

Et tunc demum sic fatur puella: “ave Sexte!, salve amice! gratias tibi ago. salutem plurimam tibi dico. o deliciae meae! magna voluntas in animo tuo. at tu nescius es amare puellam. bonum donum flosculus, sed gemmae optimum donum. Venus, dea saeva, precipue gemmas adamat”. talia verba rettulit. scilicet bene poetas doctos Aemilia novit. nam Catullum, Horatium, Tibulum, Ovidium, Propertium et vates Aeonios legerat. etiam nunc parietes resonant his teneris verbis. igitur ab amatoriis artibus non facile virgo capitur. illa libenter amorem fugit. semper gratis verbis loquebatur. dulcia verba e suis labris effluebant. attentus autem Sextus manebat atque de ore diu pependerat. rubra blandaque labra intente mirabatur. prope puellam amatam iam cor magna vi sanguinem pulsat. visus semper amorem patefaciunt. “sentio, Sexte!, ―dixit Aemilia. Cupidinem et sagittas vito”. tunc puella candidis digitis folias evellere cupit. “te amo. non te amo. me amas. non me amas. basia tibi do. vel non do. basium mihi das. vel non das. at ecastor! rationem perdidi! Sexte, ignosce, mihi, quaeso! diu permanere non possum. tempus fugit celeriter inter blanditias. vale, Sexte, vale!”

XV.  MARCVS CVM GRAMMATICO

Marcus interea cum grammatico in media Vrbe, Lucius cum rhetore. alter scribit, alter recitat. Marcus summa elegantia descripserat pulchram atque inmitem Neeram: “Neera est candidior niveo ligustro, floridior pratis, procerior longa ulmo, splendidior vitro. purius marmore Pario splendet. lascivior tenero haedo, levior conchis detritis, gratior solibus hibernis et umbra aestiva, nobilior pomis, conspectior alta platano, lucidior glacie, dulcior uva matura, mollior cygno et lacte coacto, et formosior riguo horto.  tener risus umbras ab Erebo revocat. at tamen illa saevior indomitis iuvencis, durior annosa quercu, fallacior undis, lentior salice et vitibus albis, inmobilior scopulis, violentior amne, superbior laudato pavone, acrior igni, asperior tribulis, truculentior feta ursa, surdior aequoribus, inmitior hydro calcato, et praecipue, vae puella! fugacior aura volucri. multum iuvat ornato capillo procedere et tenues sinus veste Coa movere, aut crines perfundere murra Orontea. pulchrum corpus vix tegit serica vestis. ad imos pedes vestis defluxit.” “macte virtute, Marce!” ―grammaticus inquit. tua dulcia verba laudare decet. summus labor poeta esse.

XVI.  LVCIVS CVM RHETORE

Lucius argutam orationem apud rhetorem dixit. ea oratione Graeci cum Romani comparantur: “quandoquidem geometriam Graeci in summo honore semper habuerant, nobis illustres mathematici sicut Thales et Pythagoras. hac utili arte alii mensuras faciunt, alii ratiocinant. plurimum apud vos floret ingenium, apud nos floret ars. Vitrubius quondam de architectura scripserat. is caelum aequare ingentibus aedificiis docet. hac arte terras et regiones remotas longis aquaeductis iungere posssumus. theatros struere malimus non sub monte more Graeco, sed opere latericio ab ipsis fundamentis. in arte oratoria quoque nos Romani Graecos optime imitari didicimus. principio Romanus orator eruditus non erat, sed aptus ad dicendum. post autem orator Romanus eruditus fit. apud nos Cato, Galba, Africanus et Laelius doctisimi oratores fuerunt. post vero Lepidus, Carbo, Gracchi, peritissimi. itemque optimi oratores ad aetatem nostram Romae vivunt. attamen apud nos philosophia iacuerat usque ad Ciceronem. dumtaxat ille de philosophia cum Graecis contendere potuit”. “bene dixisti, Luci,” ―rhetor ait. tu eris vir bonus peritus dicendi.

XVII.  AEMILIVS MEDIO FORO

Aemilius interea, pater familias, medio foro ambulabat. Romae clarus vir sine Cornelia permanebat. abhinc aliquos dies casta fidelisque uxor aderat in villa Baiana. sola erat. sed postero die maritus Baias apud Corneliam adveniet. at nunc ad basilicam Iuliam cum amico Hyeronimo colloquitur. summam gloriam et nobilitatem suam ostendere libet. sic fatur: “ego, Aemilius, e clarissima gente Aemilia procedo. Lucius Aemilius Paullus augur aidilis praetor consul et postremo censor fuit apud nos. summa laude Regem Perseum in Pidna vicerat. merito cognomine Macedonico apellabatur.  etiam Publium Cornelium Scipionem adoptavit. Africanun et Numantinum cognomen senatus populusque Romanus dederat.  Italia, Africa, Hispania, Gallia, Asia, Graecia, Aegyptus provinciae Romanae sunt. videlicet nos Romani sumus sapientes. in armis ergo terra marique vincimus. nos patriam mores res domesticas ac res familiaris maxime curamus. multum quidem in re militari Romani vigemus. quin etiam virtute disciplinaque vos Graecos superamus. namque disciplinam a pueritia usque ad aetatem provectam viri Romani docentur”.

XVIII.  GRAECVS AMICVS  HIERONYMVS

“Optime dixisti, Aemili, de Romanis genteque tua. non ego e tam generosa gente procedo. Athenis natus sum, sed nunc Romae vitam ago. eo modo pariter Graecos Romanosque intellego. primum hoc fatebor: nos Graeci vos Romanos superamus. scilicet Graecae Litterae Latinas vincunt. nos Graeci sumus docti. etenim philosophia doctrina Graeca. Roma, ferox victor, Graeciam subiecit. sed Graecia Romanos cepit. ab antiquo Graeci viximus in multis civitatibus. Athenae, Sparta, Corinthus, Rhodos, Miletus, Mitylene, praeclarae urbes in Graecia exstant. Roma tamen una urbs semper fuerat. quondam Latium agreste erat. vos, Romani omnia invenistis vestro ingenio et meliora fecistis. nos, Graeci, vos superamus in artibus et scientia. sed vos disciplinam natura habetis. haec virtus, haec gloria. nam nulla gens similem disciplinam habet. gravitas est maxima virtus apud vos. nunc constantia, magnanimitas, probitas, fides in gente vestra excellentes virtutes sunt. igitur rem publicam maiores vestri melioribus institutis et legibus temperaverunt. nec umquam vos democratiam demagogiamque pertulistis.”

XIX. ROMANI GRAECIQVE COMPARANTVR

“Merito Romanos laudas, Hieronyme. tu autem Athenis natus vivis sicut Romanus abhinc decem annos apud nos. ideo priscas Romanas virtutes noscere debes. ego paululum eas tibi ostendere volo: olim nostri maiores erant graves, magnanimi, probi, fideles. nec ulla gens in his virtutibus comparabatur maioribus nostris. Sabini, Tusci, Samnites, Carthaginienses et multae nationes robur nostrum tulerant. at vos Graeci doctrina atque omni litterarum genere nos superabatis. etenim vincere nos facile vobis erat. non vobis repugnabamus nos. scilicet apud vos antiquissimi poetae floruerunt. Homerus et Hesiodus ante Romam a Romulo Remoque conditam vixerunt. alter poeta scripsit Iliaden Odiseamque, alter Theogoniam ac Labores diesque. Archilocus et Romulus pares aetate erant. nos Romani sero accepimus poeticam artem. Livius Andronicus, Graecus poeta, fabulam primus dedit anno fere CCCCCX ab Vrbe condita. olim convivae in epulis canere solebant ad tibicinem. laudabantur virtutes de claris hominibus. sed eae laudabantur sine honore. M. Nobilior primus in provinciam poetas duxit. et tandem Roma floruit”

XX. IN ARTIBVS VINCVNT GRAECI

“Certissime loqueris, Aemili. nostro exemplo vestra studia maiora esse potuerunt et magna ingenia excelluerunt. attamen Graecos scriptores et gloriam Graecam Romani scriptores numquam aequaverunt. ego, Hieronymus, Romanos laudo, nihilominus Romani a Graecis litteris vincuntur. sic etiam pictores vincunt apud nos. equidem Graeci fuerunt clarissimi Polyclitus et Parrhasius. in Graecia enim multum cives laudare pictores solent. honos igitur alit artes et omnes ad studia incendebantur. virtutem honor sequitur. atque hoc maxime ad honorem excitantur Graeci”. talia Hieronymus Aemilio dixerat. postea Aemilius respondit: “doctissimi estis Graeci. nos non habemus Athenienses Socraten vel Sofoclen vel Callimachum Cyrenaeum, sed Caesarem Augustum optimum principem. imperatorem laudamus. laetus sum tecum in foro colloqui. rogo venias domum in convivium proxima septimana. multi convivae ad cenam convenient. clarissimi Romani aderunt. Hyeronime, vale! et ille fatur: “adero domum tuam, Aemili. gratias tibi ago. vale, Aemili!” nec multo post is exiit de Basilica Iulia et forum transiit. iter domum.

XXI. AEMILIVS LITTERAS SCRIBIT

In itinere ad Pallatinum videt Aemilius ad dextrum latus templum Castoris ac templum Divi Iulii. per viam sacram prosequitur usque ad Palatinum collem. supra eum Augustus aedificaverat Palatium. in ipso colle Aemilius habebat magnificam villam. duo servi lecticam portabant. Aemilius a servis salutatur. “salve, domine! ascende in lecticam! domum te portabimus”. post dimidiam horam Aemilius domum pervenit. portitor dominum salutat: “ave, domine!” “ave, Androcle, tandem domi sum!” ―rettulit Aemilius. exspectat dominum familia in atrio. ad deos lares sacrum paraverant pro itinere et pro reditu. agnus albus in ara. tremuerat. pater familias cultrum cepit, Iovem invocavit et agnum iugulavit. statim sanguis fluxit per aram. exta pater inspexit. et post agnum mortuum servibus tradidit. ex agno mortuo coquus Sabinus cenam domino Aemilio parabit. deinde scriptorium intrat. vitam suam quotidie scribit: “diem proximum Baias adero et mecum aderunt illustres convivae. ipse Caesar Augustus aderit cum Livia uxore. Maecenas cum Terentia, Agripa cum uxore Iulia, Pollio et alii. proximo die tecum, domina mea, ero.” sed iam tempus edere.

XXII.  DOMINA SVB PERGOLA

Interea Cornelia in villa Baiana quiescit. femina dux. mulier imperatrix. abhinc quinque dies Romam reliquerat. pacem ad litus Baianum quaerebat. sed non sola in Baiis. comites servi ancillaeque. iam tibicina tubas inflat. aer dulci sonu vestitur. mare placidum est comes gratus. ecce Cornelia, matrona Romana. nunc corpus extenditur super marmore. membra porriguntur. laevum cubitum in purpureo pulvinari reclinavit domina. habitus conveniens. decens. virtus optima. sub pergola recumbebat femina. villa in Baiis amoenissima Corneliam iuvat. in hac magnifica villa tempus agebat. sed nihil sine labore. Vesubius Mons in conspectu videbatur. Tyrrenum mare patet subter. familia autem longe aberat. ipsa villam parabat et ornabat summa cura. eam revisere oportebat. hospes Sextus Propertius postero die adveniet ad convivium. mos est hospites comiter apud nos habere. poetam Propertium audire semper gratum est. clarus vates Cyntiam amaverat. amor versus inspiraverat. optimus conviva est Propertius, sed etiam aderunt ad cenam poetae: Quintus Horatius Flaccus, vates venustissimus, et Publius Ovidius Naso, iuvenis petulans.

XXIII.  CORNELIA MATRONA ROMANA

“Heu vos, pueri puellaeque, exaudite me! aures adhibite! ego sum matrona Romana. a nobili gente Romana procedo. Cornelia nomen. Cornelia gens. quondam domus nostra multis titulis excelluit. initio Latium patres occupaverunt et postea optimae gentes floruerunt. tantae molis erat Romanam condere gentem. pater Cornelius a clarissima gente Cornelia venit ac mater Scribonia ab illustribus Libonibus. praeterea Cornelii fuerunt Scipiades. Lucius Scipio Barbatus fortis vir sapiensque. forma et virtus clarissimae. consol, censor et aidilis fuit apud nos. clarissimi etiam fuerunt gemini Scipiadae, duo fulmina belli. ipsi Lybiam Poenosque vicerunt. at non solum gens Cornelia gloriam attulit, sed etiam mater Scribonia gloriam auxit. nam ipse Caesar Augustus eam uxorem primam duxerat. gens Iulia a Iulo genita. Venus Anchisesque Aeneam genuerant. Caius Iulius Caesar rebus gestis hanc gentem maxime honoravit. at tamen divum Caesarem vicit regina forma eximia, nomine Cleopatra. imperator liberalitate munificentiaque populum Romanum subiecerat. sed tamen ―o tempora o mores! populus victor mulieri victrici cervicem inflexerat.

XXIV.  SVB AETATE NOSTRA

Ast ego, Cornelia, univira sum. multis virtutibus alias feminas praecedo. mea aetas sine crimine est. coniugium servo ut optima uxor et domum ut optima domina curo. quotidie res familiares curare oportet. castam Lucretiam exemplum optimum laudo. tres liberos genui, Aemiliam, Marcum Luciumque. sic generosos honores trium liberorum merui. igitur multum iuvat dignam vestem gerere. liberos diligo toto corde meo. etiamque maritus mihi placet. Lucius Aemilius Paullus uxorem me duxit. vir maxima nobilitate, bonus, sapiens, fortis. aidilis et consul multa virtute et multo honore fuit. tandem censuram pervenit. olim nostri patres Romam conditam augebant. itaque multae gentes populique dediti in provincias Romanas venerant. nunc imperant Romani terra marique, nunc orbem regunt Aeneadae ab Oriente ad Occidentem. sic pater Anchises in campis laetis enuntiaverat: “alii excudent mollius spirantia aera, alii melius vivos ducent de marmore vultus, alii orabunt causas melius caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent. tu, regere imperio populos, Romane memento!”. hac aetate Caesar Augustus annum saeculare celebrare cupit

XXV.  IN  AVLA SVB LAVRO

Iam Lucifer nitidum retegit diem noctisque fugat tempora. postea cadit Eurus et humida surgunt nubila. albente caelo Cornelia surgit e lecto. mox vocat Fanniam, dominae ancillam dilectam. ancilla vocata, paulum sperat. Fannia ei fert vestem purpuream atque arcam.  induta veste, ea subnectitur supra humerum aurea fibula. crines artificio compositi nodantur. matrona elegantissime ornata, Fanniae opus ab ea laudatur. ancilla a domina laudata laboris gratia, e thalamo devenit per scalas marmoreas in apertam aulam. ibi ingens erat ara sub nudo aetheris axe. veterrima laurus, olim a P. Cornelio Scipione Aemiliano Africano Numantino sata, adhuc creverat in media aula, incumbens arae et praebens aulae gratam odoramque umbram. tunc servus vigilans supra murum hac voce clamitat: “multitudinem, multitudinem longe perspicio, domina! ingens agmen villae appropinquat nostrae!” “o laetum diem!” ―Cornelia clamavit. “optime, Sergi, optime! magnae laetitiae mihi nuntius tuus est. ipsius Caesaris Augusti comitatum ante oculos tuos habes. primi Romanorum principem comitantur. Aemilium videsne, Sergi?” “video” ait servus.

XXVI.  COMITATVS BAIAS ADVENIT

Comitantibus nobilissimis viris, ipse Caesar Augustus Baias ad magni ponderis conventum convenit. annum saeculare, maximum Romae fastumpost centum et decem annos, celebrare vult patriae amoris causa. “convivae nobis erunt ―Cornelia dicebat magna voce― non solum Augustus Caesar et Livia, uxor Augusti, sed etiam Agrippa, Maecenas, Pollio, Propertius, Ovidius, Horatius et Aemilius, maritus mihi.” stantibus viris ad limen, Cornelia iubet servos fores pandere: “fores pandite, servi, clarissimis viris feminisque ac Augusto, nostro principi! trabes cito tollite! valvas solidi roboris in Vesubio monte caesi convertite! et vos, carae ancillae, canistra plena florum sine mora adferte! lilia, rosas, papavera, violasque ad Augusti Imperatoris pedes proicite! et vos, servorum ancillarumque nati nataeque, blandos risus omnibus convivis offerte! bene agite… et magna praemia post conventum vobis promitto”. iam foribus apertis, primi comites equo ineunt ad aulam et sub veterrimam ingentemque laurum consistunt. inito vere, omnibus placet grata umbra lauri. ingenti lauro laudato, de equis descendunt equites.

XXVII.  ECCE AVGVSTVS IMPERATOR

Iam intrantibus curribus magnificis et magnis plaustris, ancillae parant proicere flores. servi, curruum portulas convivis patefacientes, eos salutant: “salve Imperator! salve Agrippa!, salve Maecena!, salve Pollio!, salve Properti!, salve Ovidi!, salve Horati! cari amici, date mihi iungere dextras!” tum etiam Cornelia omnibus proceribus plurimam salutem dat. iam lilia, rosae, papavera violaeque volitant e canistris calathisque. ecce ante oculos omnium Caesar Augustus Imperator, princeps senatus et pater patriae. curru relicto, Augustus ad Corneliam procedit cum uxore Livia. “salve princeps! salve mater patriae! ―simul cuncti ad eos clamant. “salve, casta Cornelia”, “salve” ―inquit Augustus, manus protendens ad eam. silevit Livia atque attenta mansit. post eetiam uxor principis eam salutat. is Corneliam amplectatur, pulchritudinem eius laudans. haec neque erubuit neque aciem deflexit. conspectui enim Augusti iam pridem consueta. in oculis amborum scintillae nonnullae emicuerunt. paulo post advenit Corneliae maritus, L. Aemilius Paullus. hic e curru saliens ad Corneliam procedit. mox uxorem salutat atque complectitur.

XXVIII.  PROCERES AD PRANDIVM

Parant convivae agere felicem diem in amoenissima Aemilii Corneliaeque villa Baiana. ad colloquium congregantur de carmine saeculari celebrando. Augustus est formae eximiae et venustissimae, habens oculos claros et nitidos, divinum vigorem retinentes. dentes habet raros et exiguos et scabros; capillum leviter inflexum et subflavum; supercilia coniuncta; mediocres aures; nasum et a summo eminentiorem et ab imo decuctiorem; colorem inter aquilum candidumque. statura brevis et crure sinistro aliquando claudicat. adsunt inter comites optimi poetae. ergo verbis et recitationibus suis convivas delectabunt post frugi prandium: ovos coturnicis, perdicis pectucas et nigras oleas non sine recenti omnum fructuum musto. diversae mensae multis lancibus refertae convivis ab ancillis parabantur. omnibus ad prandium festinantibus, manus ultro porrigunt. fames nullum condimentum exigit. prandio confecto, circa hora sexta tempus est poetarum recitationibus. ingentes lecti a robustis servis adferuntur, purpureis pulvinaribus oppleti. paulo post convivae sub lauri grata umbra recumbunt uterque lecto suo.

XXIX.  AVE CAESAR AVE IMPERATOR

Convivis epulantibus, intrat aulam servilis chorus puerorum puellarumque. pompa procedente, pubes infantium prosequitur. florens pubes inter clarissimos convivas adstant. primum favent linguis, deinde canere incipiunt. magnae curae est illis bene canere. sic ergo profluunt verba salutationis a servis composita: “ave Caesar, ave Imperator. ave, Iulii nepos atque sate Aeneae. ave proles deae Veneris et Troiani Anchisis. plurimam salutem tibi dicimus. ave Auguste magnanime. ave dux populi Romani. ave Imperator exercituum. ave lux aeterna veritatis, ave lex suprema mundi. ave fundator novae progeniei, ave robur patriae nostrae, ave virtus excelsa hominum. ave pacis Romanae artifex. tibi gratias agimus tantis mercedibus. ave Caesar, ave Imperator!” his verbis laetus contra Augustus respondit: o deliciae meae! satis, satis nugarum, satis blanditiarum, satis inanium verborum! princeps Romanorum ego tantum sum. populo Romano pareo. populus mihi rex. vobis pueris puellisque gratias reddo tantis laudibus, oneribus melius dicam. nunc non mihi, sed Iovi Optimo Maxumo hoc fasto die gratias agere oportet.

XXX.  CAESAR OMNES SALVTAT

Auditis a servis Augusti verbis, Livia ad eos loquitur: “bonum consilium vobis dabo, pubes magnae audaciae in bene dicendo. tollite et legite Quinti Horatii Flacci carmina. eximii vatis nobiscum recumbentis carmina vobis brevi tempore legenda sunt. ite, ite primum in bibliothecam villae! citi Horatii carmina quaerite! librum tertium carminum evolvite et memoriae vestrae labor sit! postea circiter hora octava hic iterum adeste! Horatii doctos versus coram nobis canetis. Horatius nos verbis pulcherrimis laetabit per ora vestra. rogo vos et vos iubeo ea consilia capere. intellexistisne?”  servi ancillaeque tacentes cum ordine exeunt ad iussa facienda. his verbis a Livia dictis, ex ore Augusti haec verba exeunt: “o gratias tibi do, mea carissima uxor reginaque, Livia! meministine huius carminis pulcherrimi de fonte Bandusiae ab Horatio scripti? hoc carmen penitus corde meo impressum. vero fons Bandusiae, Horatio dicente, futurus est nobillimus fontium. sed, heu, Quinte, vates Romanorum, tu ipse coram nobis versus elaturos fontem Bandusiam ad astra velisne recitare? “recitabo” ―Horatius ait. silentium ergo omnes convivas rogo. favete linguis.

XXXI.  O FONS BANDVSIAE

O fons Bandusiae splendidior uitro,
dulci digne mero non sine floribus,
cras donaberis haedo,
cui frons turgida cornibus

primis et Venerem et proelia destinat.
frustra: nam gelidos inficiet tibi
rubro sanguine riuos
lasciui suboles gregis.

te flagrantis atrox hora Caniculae
nescit tangere, tu frigus amabile
fessis uomere tauris
praebes et pecori uago.

fies nobilium tu quoque fontium
me dicente cauis impositam ilicem
saxis, unde loquaces
lymphae desiliunt tuae.

XXXII. SERMO DE AMORE

Carmine recitato, Caesar primum plausit. deinde omnes convivae plauserunt. Horatii carmina deus intus alit. “nobilem fontem Bandusiam laudabimus in honore tuo, Quinte!” ―interpellavit Caius Cilnius Maecenas, atavis edite regibus.  omnes adsentiebant, et praesertim Maecenatis uxor, nobilis Terentia. pridie huius fontis lymphis sua tenera membra maduerunt. etiam cum ea Augustus Bandusiam fontem adiit ad sensus delectandos. sed satis impudicitiae! nunc sermone et victu convivae delectantur. lances omnium generum a servis oblati sunt: coturnicis ovos, perdicis pectucas et nigras oleas. quattuor mensae nuper ab ancillis paratae erant convivis. a servis ferenda est cratera vini plena. ecce adsunt servi! vinum cum mero in crateribus miscetur. iam mixto vino meroque, in pocula sacer umor vertitur. “nunc bibendum est ―Caesar dixit― heu, caste Pudor, longe abi, et ad amorem transgrediamur! tempus est colloquio. adferte, ancillae, mollia purpurea pulvinaria! et vos, recumbite, convivae, et poetarum sollertiam audite! et allatis pulvinaribus, sermones convivarum audiuntur”.

XXXIII. PROPERTIVS IN AMORE CYNTHIAE

Ego sum Sextus Propertius, elegiarum auctor, Caesaris Maecenatisque cliens et amicus. sicut poeta amans notissimus. Cynthiam amaveram. Cynthiam amavi. Cynthiam amabam. Cynthiam amo. me miserum ocellis cepit, nullis cupidinibus ante contactum. nam Cynthiae iucundis verbis non dest gratia. heu mihi!  Amor lumina mea ad limina deiecit et, pedibus impositis, caput meum pressit. vi me improbum docuit castas odisse puellas nulloque vivere consilio. furor mihi toto anno non deficit. tardus Amor non ullas cogitat artis nec meminit notas ire vias.  nunc etiam in me Venus noctes exercet amaras. at tamen omnium generum puellas laudo. seu capillum vitta ornent seu tenues vestis sinus moveant seu murra perfundant crines. cultum merca et simul naturae decus perdes! magis nitent membra in propiis bonis. nulla medicina figurae est. nudus Amor artificem formae non amat. aspice! sic humus formosa colores summittit. sic melius veniunt hederae sponte sua et surgit in solis antris formosus arbutus. sic lympha indociles vias currere scit. sic litora nativis pinguntur lapillis et nulla arte dulciter volucres canunt.

XXXIV. AMORIS LABORES

Nunc e laudibus ad amorem transeundum est: heri ad convivium nocturnum vocatus eram. adfui. convivio fructus sum. exhaustus exieram. me domum appropinquante, iam Cynthia mollem quietem in lecto spirabat et caput non certis manibus nitebatur. sera nocte ego tandem domum intravi. vestigia ebria multo Baccho trahebam. servo arcessito, domi fores aperiuntur. servo per atrium comite Cynthiae cubiculum adii. multum cupiens toro molliter impresso adire conabar. Amor Liberque duplici ardore me corripiebant. uterque durus deus me iussit Cynthiam temptare. lacertos meos leviter subieci et subtiliter Cyntiam temptavi. ore feminae admoto, oscula sumo. non tamen dominae quietem turbare ausus sum. sic exspertae saevitiae iurgia metuo. sed fixus intentis ocellis haerebam de nostra fronte corollas solvens easque ponens Cynthiae temporibus. gaudebam eius lapsos formare capillos. subito in somnio suspiria raro motu ea duxit! obstipui vano credulus auspicio. visa portant in somnis timores insolitos: forsitan quidam te cogit invitam esse suam? gratane vis puellae? timeo somnos et oscula ferentes.

XXXV. CYNTHIAE QVERELLAE

Tunc Luna diversas praecurrens fenestras, moraturis sedula luminibus, compositos levibus radiis patefecit ocellos. illa in molli toro cubitum fixa talia mecum: “tandem te alterius iniuria referentem nostro lecto clausis expulit e foribus puella? longa tempora meae noctis cum altera consumpsisti? exactis sideribus, ei mihi, languide! o utinam talis, improbe, perducas noctes qualis me miseram semper habere iubes! alterae basia dulcia dederis, circum  alterius gremium bracchia tetenderis, alterae spiritus tuus aluerit! alterum quidem  lectum membra tua foverint! ast ego et misera et sola noctes habeo somnum purpureo stamine fallens et rursus Orpheae lyrae carmine fessa. deserta querebar externo longas saepe in amore moras. tum demum sopor lassam lapsus iucundis alis impulit. illa fuit ultima cura lacrimis.” talia verba Cynthiae. inter mulieres Terentia lacrimat, Aemilia irascit, Livia ridet. omnibus tacendum est. brevi Iulia, pulchra uxor Agrippae et filia Augusti, sic loquitur: “nunc cupio audire poetam Publium Ovidium Nasonem. incipe, rogo, Ovidii, fari de amore. ne timeas legis Iuliae severitatem! Auguste, rogo, da nobis veniam!”

XXXVI. ARS AMANDI

Augustus, subridens carae natae suae, de bello cum Cantabris sermonem e Maecenate, carissimo amico, quaerebat. “Ovidium audite, amoris notissimum magistrum, sed vobis cavendum est! Iuppiter ex alto periuria ridet amantum.” omnes riserunt. tum Publius Ovidius Naso loqui coepit. “caveat Augustus ne quid detrimenti res publica capiat! et nos caveamus amores! ego artem amandi pueris puellisque doceo. disce bonas artes, moneo, Romana iuventus! namque etiam mater Aeneae, Italiam fato fugientis, in urbe nostra constitit. Roma et Amor similes in litteris sunt. me Venus Amori tenero artificem praefecit mea pectora arcu vulnerans iactansque faces atque excutiens. nunc mater Amoris coeptis meis ades! este procul tenues vittae, insigne pudoris! nos Venerem tutam concessaque furta canimus. Ilitiae species amor est. discedite, segnes! nox et hiems longaeque viae saevique dolores his mollibus castris inest. saepe miles imbrem caelesti nube solutum fert. puer amans igitur miles in arma venit. sed militia Amoris non semper pueris placet, multum tamen gaudent puellae a militibus servientibus laudatae.

XXXVII. CAVEANT PARENTES AEMILIAE

“Macte virtute, Ovidi, ―interpellavit Cornelia―, sed non Aemiliae, carissimae filiae meae, pudoris innocentiaeque pignori, milite Amoris opus est. honorum cursu maximo functum virum filiae meae Aemilius meus quaesiturus est. certumne, Aemili? ―quaesivit domina”. interrupto sermone cum Agrippa, respondit languidus Aemilius: “certum, Cornelia, certum. viro optimo Aemilia nuptura. vir optimus generosae gentis Aemiliam ducturus. ne timeas, uxor! totum tutum! generum honesto loco natum anno proximo habebis et dare dextram et lateri suo tuum latum iungere dabitur. age, depone timorem corde tuo!” his verbis dictis, convivae liquores beatis deis libarunt. prosequens Ovidius haec dixit: “heu, Cornelia, utilia mea consilia pueris puellisque, sed utiliora quidem consilia socerae exaudienti. profecto Amor est venari. ac bene scit venator cervis retia tendere. iuvenes conveniunt ad Liviae porticus, ad fora et ad templum Veneris de marmore factum. curvis theatris puellae sedere solent. etiam ludi venatoribus iuvant. cultissimae feminae ad celebres ludos ruunt. veniunt, spectant, spectantur ipsae. omnis amans militat”

XXXVIII. AMORI PROSVNT SPECTACVLA

Amantibus prodest nobilium equorum certamen. pueri adsunt circo multa commoda sperantes. proximi a domina sedentes, eos iuvat iungere puellarum lateri eorum latus. cave, Cornelia! lege loci pueris casta puella tangenda est. tunc originem sermonis cum virgine aut domina pueri quaerunt. saepe pallio virginis aut dominae demisso posteaque iacente, pueri seduli colligere pallia et id eferre humo inmunda exoptant. sic oculis puerorum puellae crura contingere datum est. etiam amphitheatrum novo amori aditus praebet. cave, Cornelia! iuvenibus facili manu pulvinum puellae componere prodest et tenui tabella ventos movere. spectator vulnus spectat, sed simul vulnus habet. tum iuvat loqui et manum tangere et libelum poscere pignusque ponere. in illa harena saepe puer Veneris pugnavit. et qui spectavit vulnera, vulnus habet. sic alius vir saucius ingemit ac simul alius, telum volatile sentiens, spectati muneris pars est.” “gratias tibi ago, Ovidi. certiorem mihi facis morum iuvenilium ―ait Cornelia inscitiam fingens― sed nunc gratum mihi esset audire de feminea pulchritudine. laudant pueri virgines…”

XXXIX. VIRI LAVDANT FEMINAS

Tunc ipsa Livia, carissima uxor Augusti, sermoni interfuit: “certane es dictorum tuorum Cornelia? initio in feminea pulchritudine est vis maxima, sed summum robur est in mente. neque autem in mentem sed in corpus virginum pueri laudes vertere amant. virginibus magnae curae forma est. igitur praeconia formae non modo puellas, sed etiam castas matronas delectant. etiam maiores feminas iuvat laus formae. laudandae ergo mulieres. laudatae gaudent semper feminae. fulgor pulchritudinis oculis iuvenum saepe fallit. intus spiritus alit et mens infusa per artus corpus agitat miscens animum corpore. pueri solent laudare pulchrarum puellarum vestes amictusque, sed pulcherrimum ―fateor― est corpus nudum niveo candore refulgens. facies primum et vocem et capillos et bracchia et teretes digitos exiguumque pedem laudant. sed forma bonum fragile.  nec violae semper nec hiantia lilia florent. amissa rosa riget spina relicta. aetas canos capillos affert. et post venient rugae. at solus animus durat, solus animus ad extremos rogos permanet. perfecto temporis orbe, animae eximunt concretam labem suspensae ad ventos purumque relinquit…

XL. VENVS IN VINIS

“…Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem ―clamavit Cornelia illum notissimum Vergilianum versum finiens. doctus poeta Vergilius, abhinc aliquos annos per amplum Elysium demissus, laeta arva tenet. ab omnium heroum animis divinus poeta salutandus. salve, Vergili, solacium animis nostris in agris nimis laetis! vae vae hominibus vita defunctis! melius vero erit convivio frui. cum Veneris puero non male, Bache, facis. tamen turpis est mulier iacens multo madefacta Lyaeo nec tutum somnis succumbere posita mensa. per somnos enim, teste Propertio, multa pudenda fieri solent. mensis positis, petunt convivae non solum vina, sed etiam amorem. vina bibulas Cupidinis alas spargunt, velociter pennas udas excutientis. equidem vina parant animos faciuntque eos caloribus aptos. cura fugit diluiturque multo mero. tunc veniunt risus, tum abit dolor et curae rugaeque frontis, et simplicitas, rarissima aevo nostro, mentes aperit. in convivio saepe puellae iuvenum animos rapuerunt. Venus in vinis ignis in igne fuit. sed iudicio formae noxque merumque nocent. nocte latent mendae vitiaque. illa hora formosam quamlibet facit.”

XLI. MARS VENEREM AMAT

Oratione ab Ovidio facta, tum Iulia, carissima filia Augusti, multo mero imbuta refert hanc fabulam matronis illustribus summae nobilitatis: “suos quisque agros colit agricola, sed fertilior seges semper in alienis agris. nimirum vicinum pecus grandius uber habet. fabula notissima nobis ab Homero in Odyssea narrata est. Mars pater, Romuli Remique genitor, insano Veneris amore turbatus erat. antea terribilis dux, in atroci proelio exsultans, nunc amator factus erat. iterum iterumque Mars Venerem orabat. obsecrabat iterum. stricto sensu deam Venerem pietatis causa venerabatur. neque enim ulla dea mollior est nec minus rustica difficilisque. ah quotiens lasciva pedes mariti risit et duras igni vel arte manus! primo bene concubitus celare solebant. verecundi enim pudoris culpa plena erat. ecce autem actis coniugis suae a Vulcano cognitis indicio Solis, magnum difficilemque opus facit. obscuros laqueos lecto disponit circaque superque ac postea fingit iter Lemnum. ad aureas aedes Vulcani dea deusque conveniunt. sic amantes in lecto iacentes implicuntur nudi laceis. deis convocatis, praebent spectacula capti.”

XLII. VENVS  MARTEM  AMAT

“Vix lacrimas Venus continens, non vultus texit suos. nec manus partibus obscenis opponunt amans amicaque. dei deaeque spectaculo  riserunt. sic nunc omnis pudor deis abest. antea tegebant amorem, nunc liberius faciunt. sic finis fabulae. tamen in Romanis conviviis nec dei nec deae ad nos visuri aderunt. cavete, feminae notissimae, noceant vestris capitibus vina! vos estis dominae. non nisi vobis saepe leves blanditias tenui vino in mensa perscribuntur. oculi vestri aliquando spectabuntur oculis ignem fatentibus. vos, dominae, poculum labellis tangite! et celeriter puer acer rapiet poculum labellis dominae tactum. nonne certas vos viri faciunt, matronae Romanae? et statim eadem parte puer bibet. impressis ad poculum labellis, cibi digitis petendi eque domina manus tangenda. “noli me tangere!” ―quaedam forsitan dicat”. sed vultus maiorem vocem habet. igitur vincit pudorem amor. aptior est mensa sed aptius merum dulci ioco. tunc decet canere mollibusque bracchiis saltare. ebrietas vera nocet, sed ficta iuvat. mensis remotis, convivae discedunt. leviter latus digiti tangunt et pede tangitur pes.”

XLIII. AMANTES IN LECTO

“Et lacrimae prosunt, Ovidius poeta refert. lacrimis adamanta puer movet. sed non semper in tempore veniunt lacrimae. saepe deficiunt. sapiens oscula blandis verbis miscet. illa non dat. sed non data sumit. “improbe” ―dicit. sed pugnando vinci se tamen illa vult. at cavendum est teneris labellis puellae. oscula rapta puellae nocere possunt. sed oscula sumantur et cetera. grata est vis ista puellis. tamen odium saevaque bella asperitas movet. este procul lites! este procul amarae proelia linguae! mollis amor dulcibus verbis alendus. ecce lectus conscius duos accepit amantes. ars hic praecipue amor et solus usus artifices facit. neque enim primae iuventae haec bona tribuit natura. nec post septem lustra venire solent. displicent nova musta, mihi placet merum consulibus priscis avitum. sic in lecto non est Veneris properanda voluptas. crinis solutis effusisque comis, oculos adspicit amans tremulo fulgore. vani questus, amabile murmur, dulces gemitus, apta verba ioco. grata voluptas non officium. voces audire iuvat. sua gaudia voces fatentur. sentiat ex imis medullis Venerem resoluta femina et ex aequo res illa duos iuvet!”

XLIV. FINIS SERMONVM

Talia Ovidio locuto, omnes convivae plauserunt praeter Imperatorem Augustum et Maecenatem sibi carissimum amicum. qui autem de bello cum Germanis loquebantur. Caesar Augustus, qui sermonem proferebat, iuxta Terentiam, uxorem Maecenatis recumbebat. ambo colloquebantur. Germaniam ille liberam imperio populi Romani proximis annis subicere exoptabat. Maecenas, atavis editus regibus, non ultra Rhenum amnem ei explicere imperium suadebat. in opposito lecto Marcus Vilnius Agrippa, docti poetae consilia audiens, exclamavit: “quam scurrilis hic Ovidius! pulchra sed obscena verba nuper tibi dicta. cave, Ovidi, ne eas exul in Pontum!” omnes risu assentiebant, sed eloqui verebantur coram Caesare de arte amandi. non multum antea Caesare leges de maritandis ordinibus ad senatum latae erant causa castitatis. multa emendaverant senatores, et etiam nunc princeps senatus, qui Terentiam tenere spectat, queritur de mollibus legibus Iuliis. tunc Maecenas sic fatur: “amorem relinquamus et nunc ad maiora revertamur. annus saecularis celebrandus populo Romano est post centum et decem annos. Horatius carmen saeculare scripsit.” chorus intrat.

XLV. CARMEN SAECVLARE

Pompa servorum ineunte, Livia, quae laxa reclinabat, surrexerat ad chorum audiendum. Horatius, qui inter quindecim viros sacris faciundis ab Augusto electus erat, confestim surrexit. adsunt quattuordecim puberes, septem pueri puellaeque septem e familia Aemilia. quos salutavit et quibus pauca dixit poeta: “ecce carmen quod consilio Imperatoris ab Quinto Horatio Flacco scriptum sit ad celebrandos ludos saeculares post centum et decem annos. fatis volentibus, nova aetas celebranda populo Romano et omnibus populis toto orbe subiectis. pax orbem regat! priscas virtutes colite, Romani! fugiant hodierna vitia! omnia vincit labor. venerandae sint omnibus iustitia, pietas, fides, fortitudo, prudentia, ac castitas in mulieribus. hae nobis summae virtutes semper erunt. post aliquos dies chorus puerorum virginumque in colle Capitolino hoc carmen canet ante Iovem Optimum Maximum. favete linguis et castas voces exaudite”:

Phoebe silvarumque potens Diana,
lucidum caeli decus, o colendi
semper et culti, date quae precamur
tempore sacro,

quo Sibyllini monuere versus
virgines lectas puerosque castos
dis, quibus septem placuere colles,
dicere carmen.

alme Sol, curru nitido diem qui
promis et celas aliusque et idem               1
nasceris, possis nihil urbe Roma
visere maius.

Rite maturos aperire partus
lenis, Ilithyia, tuere matres,
sive tu Lucina probas vocari
seu Genitalis:

diva, producas subolem patrumque
prosperes decreta super iugandis
feminis prolisque novae feraci
lege marita,

certus undenos deciens per annos
orbis ut cantus referatque ludos
ter die claro totiensque grata
nocte frequentis.

Vosque, veraces cecinisse Parcae,
quod semel dictum est stabilisque rerum
terminus servet, bona iam peractis
iungite fata.

fertilis frugum pecorisque Tellus
spicea donet Cererem corona;
nutriant fetus et aquae salubres
et Iovis aurae.

condito mitis placidusque telo
supplices audi pueros, Apollo;
siderum regina bicornis, audi,
Luna, puellas.

Roma si vestrum est opus Iliaeque
litus Etruscum tenuere turmae,
iussa pars mutare lares et urbem
sospite cursu,

cui per ardentem sine fraude Troiam
castus Aeneas patriae superstes
liberum munivit iter, daturus
plura relictis:

di, probos mores docili iuventae,
di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque
et decus omne.

Quaeque vos bobus veneratur albis
clarus Anchisae Venerisque sanguis,
impetret, bellante prior, iacentem
lenis in hostem.

iam mari terraque manus potentis
Medus Albanasque timet securis,
iam Scythae responsa petunt, superbi
nuper et Indi.

iam Fides et Pax et Honos Pudorque
priscus et neglecta redire Virtus
audet adparetque beata pleno
Copia cornu.

Augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque novem Camenis,
qui salutari levat arte fessos
corporis artus,

si Palatinas videt aequos aras,
remque Romanam Latiumque felix
alterum in lustrum meliusque semper
prorogat aevum,

quaeque Aventinum tenet Algidumque,
quindecim Diana preces virorum
curat et votis puerorum amicas
adplicat auris.

Haec Iovem sentire deosque cunctos
spem bonam certamque domum reporto,
doctus et Phoebi chorus et Dianae
dicere laudes.

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s


A %d blogueros les gusta esto: